413
170
tur, & insipidus manet aëreus liquor, eò
quòd Spiritus ille mercurialis, naturam salis
volatilis possidens, cum proprio suo sale
fixo, fixus remanserit, cum quo summam ha¬
bet analogiam. Sic naturam naturâ delectari
testantur Philosophi. Atque hoc modo
agnoscit Philosophus aërem elementarem
esse separandum à spiritu illo mercuriali, re¬
ducto videlicet aëris elemento in aquam in¬
sipidam, & spiritu mercuriali salem propriae
suae naturae ingresso. Praeterea hinc innotes¬
cit, Mercurium aëreum quidem quid esse,
seu aërem: attamen aliquid amplius quàm
aërem elementarem, qui carens mercurij
spiritu, simplex liquor est aëreus, nullius vir¬
tutis aut potestatis, quàm simpliciter hume¬
ctandi & penetrandi. Sic actiuae qualitates
meritò principiis vindicantur, vt passiuae ele¬
mentis.
Hoc dilucide à nobis demonstratum est
exemplo ex vini operatione, allato in libro
nostro, quem examinandum suscepit Ano¬
nymus, tanquam caecus de colore iudicatu¬
rus: vt qui prorsus etiam in illo caecutiat: vn¬
de etiam tàm elegans & subtilis oedipus Hie¬
roglyphica nostra enodauit, & tàm aptè con¬
futauit, vt cuiuis videre hominis imperitiam
liceat.
Quaecunque vis & acumen in aqua vitae
percipitur, aut Spiritu vini, aliundè non
quàm ab huiusmodi mercurio, & sale armo¬
niaco philosophico, aërea vini parte per¬
mixto, proficiscitur. Quam quidem vitae a¬