413
171
quam acutissimam ac perpungentem pro¬
prio sali ex faecibus extracto, si affundamus, &
destillatione ab eo separemus, virtutem om¬
nem, saporemque suum aqua vitae deper¬
det, potabilis futura instar aquae vulgaris, eò
quòd Mercurium suum, aut Armoniacum,
volatilem salem, à quo vim omnem ac acu¬
men mutuabatur, in sale suo fixo deposuerit:
quod si rursum spiritus vini, qui armonia¬
cum salem continet, vt supra, per cohobatio¬
nem & destillationem saepè repetitam, to¬
ties praedicto sali fixo re affundatur & edu¬
catur vt pars salis volatilis, salis fixi par¬
tem superet, tunc sublimationis arte, verus
Philosophorum Mercurius proliciatur. Hac
enim ratione, sal fixus ascendit & sublima¬
tur; fixumque fit volatile, & volatile fit fi¬
xum, si proprium sulphur purificatum, his vt
artis est, addatur. Atque sic ab omnibus he¬
terogeneis partibus, secretum quoduis mix¬
tum homogeneam puritatem adeptum est,
actiuamque & efficacissimam naturam.
Haec si aliquando degustasset Anonymus,
niúsque tàm praestantis ac admirandae artis
capax fuisset, temperasset calamum ab istis
calumniis, quibus ausus est aliena tanquam
mea temere accusare.
Atque haec dicta sint, vt pateat omnibus
rerum anatomiâ ac resolutione, elementum
aëris seorsim non posse excipi, nec conspici,
praeterquam à veris Philosophis & in hac ar¬
te versatissimis.
In hunc modum corporum visibilium re¬