413
172
rum, tùm ex seminibus & principiis, tum ex
elementis procreatarum demonstratio cer¬
ta elucescit, etsi in resolutione corporum,
visibilia seminum corpora non deprehendas
seorsim posita. At principiorum trium illo¬
rum, nec non elementorum partes, facilè sit
secretas intueri, in quibus trium principio¬
rum partibus, virtutes & potestates actio¬
num, quibus pollent semina, inclusa sunt &
immixta: quo fit vt eorum corpora, pariter
vitalibus viribus, facultatibus ac energiis
astralium & spiritualium seminum referta
sint: tanquam illarum virtutum receptacula.
Elementalia verò corpora non nisi passinas
qualitates obtineat. Quae quidem elemen¬
talia corpora artifex non solùm separare seor.
sim potest, sed & in nihilum redigere: ita vt
separatis passiuis & materialibus elementis
tria tantùm illa hypostatica formalia & actiua
principia remaneant, quae in vnum corpus
contracta, corpus mixtum efficiunt, quam
quintam aut quartam essentiam vocant Phi¬
losophi, quae omni corruptione caret, per¬
fectione & viuificis spiritibus abundans, cum
contrà sola elementa, à tribus principiis se¬
parata, nihil nisi impuritates corruptiones &
mortificationem minantur.
Hâc vtique certissimâ ac verissimâ demon¬
stratione perspicuum est, in quouis mixto
tria illa elementa reperiri, vt in quauis sub¬
stantia naturali, tres rerum naturalium spe¬
cies miscentur: verbi gratiâ, lac substantia est,
cui non tantùm δυναμει, sed reipsa etiam in¬