413
175
ctum, vt iam docuimus.
Itaque caelum quattum formale & essen¬
tiale elementum, aut quarta potius essentia,
ex reliquis elementis extracta: (quintum
enim esse, seu quintam essentiam iam res¬
puunt Hermetici, quòd quatuor non sint
Elementa, vnde quinta educatur essentia,
sed tria tantùm, ex quibus quarta elicitur es¬
sentia) dici debet: quod longè nobiliori¬
bus virtutibus, quàm elementa vel simplicis¬
sima polleat. Huius enim tanta est potestas,
vt principiorum trium, & crassiorum ele¬
mentorum corpora, in mixtionem perfectam
alicuius indiuidui moueat, exacuat atque
potenter animet, vnde omnes vires, faculta¬
tes ac proprietates, quas exerunt indiuidua.
ex caelo non aliunde mutuentur. Hinc fit etiam,
vt propria eius qualitas non sit, nec siccum
nec humidum: item, nec frigidum, nec cali¬
dum. Longe enim quid simplicius est, vt¬
pote simplicissima ac purissima essentia, ex
simplicioribus & subtilioribus tum princi¬
piis, tum elementis extracta, quae constituit
simplicissimum, purissimum, tenuissimum
ac velocissimum corpus, summâ vi generan¬
di, fouendi, augendi ac perficiendi, praeditum:
quod naturam ignis vsque adeò aemulatur, vt
reuera caelum nihil aliud sit, quàm purus &
aethereus ignis: nec purus ignis aliud quàm
caelum. Quod quò magis subtilitate & puti¬
tate principia ac elementa vincit, eo poten¬
tiores etiam, perfectiores, puriores ac sim¬
pliciores vites obtinet, quibus omnia pene¬