413
176
tret, & singula quaeque suis formis ac virtu¬
tibus exornet.
Constat igitur ex Mose, nullum aliud ele¬
mentum igneum existere, praeter caelum, quod
quarti elementi locum obtinet, aut quod
potiùs quarta essentia est ex trium elemento¬
rum subtiliore materia & forma, extracta:
quae nihil aliud est, quàm purus, aethereus &
simplicissimus ignis, à tribus elementis tan¬
quam imperfectis longè diuersissimus ac per¬
fectissimus: vt qui omnium formarum, pote¬
statum ac actionum in omnibus naturae re¬
bus inferioribus author sit, tanquam prima¬
ria causa, & instar parentis erga foetum se ha¬
bens, vt qui semina sua in ventrem terrae suo
vento importet, vnde faetus nutriatur, fo¬
ueatur, crescat, & tandem ex elementorum
gremio excludatur.
Hoc quidem caelum, licet nullius sit per
se complexionis, hoc est, nec calidum, nec
frigidum, nec humidum, nec siccum sit, aut
dici possit: omnibus tamen rebus ex sua scien¬
tia & praedestinatione calorem impertit, fri¬
giditatem, humiditatem & siccitatem: siqui¬
dem sunt stellae & planetae, qui spiritus frigi¬
dissimos humidissimosque & vt saturnales, &
lunares habeant: alij calidissimos & siccissi¬
mos, vt solares, martiales ec: alij humidos
& calidos, vt iouiales, qui virtutibus suis ac
complexione, quâ vnumquodque sydus &
planeta dotatus est, omnia haec inferiora in¬
formant ac impraegnant: vt alia indiuidua sint
huius conditionis & complexionis, quam à
suo