413
177
suo informante planeta aut stella mutuata
sunt: alia qualem ab aliis sideribus aut stellis
obtinuerunt. Caelum enim obtinuit à Deo
semina simplicissima ac perfectissima, quales
sunt stellae, planetae, atque infinita alia astra,
quae vitalibus facultatibus & complexioni¬
bus, vt iam diximus, perfusa, eas in gremium
elementorum inferiorum profundunt, eaquę
animant, ac informant. Nec cessat ab opera¬
tione sua caelum, nec eius astralia semina, quòd
nunquam virtutibus suis exhauriantur: nec
alterationem aut imminutionem facultatum
patiantur vnde à procreando & formando
desistant, etsi aliquando vberiùs, aliquando
parciùs faecundent. Hinc perpetua illa Cir¬
culatio, de qua suprà diximus, cuius benefi¬
cio, semina elementorum, aut materia eo¬
rum cum seminibus astrorum copulantur:
conceptum suum in gremium maternum re¬
ferens, vt perficiat & producat faetum. Vt
enim caelum agere in terram dicitur, sic ele¬
menta inferiora conferunt etiam suos actus
& motus: sed diuersa ratione, si quidem, cae¬
lum agendo nihil patitur, vt pote adaequatum,
homogeneae ac perfectissimę naturae existens:
atque idcircò incorruptibile ac immutabile,
ad praedestinatum vsque finem retum crea¬
tarum. At inferiora haec agendo simul pa¬
tiuntur: quod formalia sua principia, cum
materialibus mutationi & interitui obno¬
xiis admixta habeant: vnde fit etiam, vt quae
ex illis producuntur, successu temporis cor¬
ruant.
[FT]M[/FT]