413
188
CAP. XVI.
In quo docetur in inferiori mundi globo, nempè in
Aquae & Terrae elementis, eorumque fructibus
tàm mineralibus quàm vegetabilibus, tria prin¬
cipia praesertim elucescere & contineri.
IN inferiore globo ea adhuc clariùs
sese nobis produnt, ob materiam
eorum crassiorem in sensus inostros
facilè incurrentem. Etenim ex aquae
elemento in conspectum nostrum quotidie
erumpunt, succi & substantiae metallicae:
quorum succorum vapores magis spirituosi¬
mercurium exhibent: sicciores exhalationes,
sulphur: fulgines verò aut coagulatae illorum
materiae sales demonstrant. Quorum salium
variae praeterea species à natura nobis exhi¬
bentur, aluminis, vitrioli plures differentiae,
sal gemmae sal armoniacus &c. Varia sulphu¬
rum bituminum naphetae, atque mercurio¬
rum seu succorum genera. Quinetiam mare¬
testatur se non eiusmodi mercurialibus, aë¬
reis & sulphureis spiritibus carere: cuius me¬
teora in castore & Polluce, aliísque ignibus
ex variis eius sulphuribus ac exhalationibus
incensis, satis abundè huiusce rei fidem fa¬
ciunt. Nec distitui ipsum salibus manifestum
est ex ipsius salsedine: quod probat & ipsa
terra, quae spongiae instar, salinum eius cor¬
pus perpetuò exugit: vnde fit vt tot ac tàm