413
187[sic]
ignes non sunt aut sulphura perpetua, quae
extinctioni non sint obnoxia: vt contrà lon¬
gè à natura astrorum aut Sulphurum caelestium
degenerarunt, vtpote à puritate ac simplici¬
tate, in crassiorem formam ac in puriorem di¬
gressa. Quod ad terram attinet aëream vs¬
que adeò subtilis ac tenuis est, vt ptopemo¬
modum visum fugiat per totum aëris ambi¬
tum diffusa: quęquè non nisi mannis, roribus,
pruinis, tanquam salibus aëreis sese conspi¬
ciendam praebet. Haec eadem principia aëris
percipi possunt etiam in meteoris: quę in illo
& ex illo generantur, fulminibus videlicet,
coruscationibus, tonitruis & id genus aliis.
Sulphur nempè, in ignea illa flamma quae e¬
rumpit. Mercurius in spiritibus ventosis, & su¬
ma velocitate & fixus sal in lapide fulminis.
Huius naturae fructus etiam therniabim,
nostoch, manna caelestis, & mel, quod sele¬
ctum apes ex floribus exugunt, quibus inest,
apertè nobis indicant, ista omnia nihil pręter
mercurium, sulphur & salem esse aërea. quod
opificium mellis, nec non mannae, satis etiam
docent, nec citra admirationem veri Philo¬
sophi, qui norunt ea in suas partes secernere:
quod & rusticus etiam suo modo percipit,
cum ipsum in ceram sulphuream & adustibi¬
lem, in mel mercurialis essentiae, & fanum,
terrestrem salem referentem separare sciat.
Atque sic globus ille superior in caelum ae¬
thereum & aëreum distinctus, sua tria princi¬
pia habet, inter se tamen simplicitate & puri¬
tate valdè diuersa, vt diximus.