413
191
maduertere etiam licet, in quo praeter sub¬
stantiam sulphuream & inflammabilem,
mercurialis etiam acidulus liquor vsque a¬
deò penetrabilis, vt validissimas ac durissi¬
mas solis & lunae portas reseret, continetur.
Sal verò aliis partibus detractis in fundo sub¬
sidet, vt cuiuis chemiae tyroni notissimum
est. Ac (vt obiter etiam hoc dicam) talis est
spiritus iste sulphuris acidulus, vt quamuis
ex sulphure toto adustibili educatur, tantùm
absit eum flammae concipiendae esse obno¬
xium, vt etiam quò minus incendatur, pul¬
uis pyrius impediat, si vel tantillum eius huic
inspergatur, vt iam alibi diximus.
Haud secus accidit vulgi mercurio, qui to¬
tus aethereus ac spiritualis est (vnde tertium
principiorum rerum omnium, quod spiritua¬
lissimum est nomen mutuatum est, etsi simile
non sit vulgari mercurio, aut argento viuo in
forma.) Ex eo enim & liquor & dulce sul¬
phur, ac sal, extrahi potest.
Hinc iudicare facile est, tria ista Chimico¬
rum principia non esse salem, mercurium ac
sulphur, vulgaria: at aliquid natutâ purius ac
simplicius: quod tamen analogiâ quadam
sali, mercurio, sulphuri vulgaribus respon¬
det, vnde etiam principia nostra eiusmodi
nomen suum sortita sunt. Nec immeritò
quòd vulgaria ista sint inter omnia mixta,
simplicissima ac maximè spiritualia. Alia
enim mixta crassioribus corporum substan¬
tiis impediuntur, quo minus aequè volatilia
ac spiritualia sint aut dici possint, siquidem