413
200
Hîc qui aures habet, attentè audiat: alioqui
recedat ab opere: à quo etsi viam ad perfe¬
ctam operationem prae aliis, qui me praeces¬
serunt, meo quidem indicio, apertiorem ara¬
uerim, possit aberrare, nisi rei addictus totus
fuerit.
Hinc via veris Philosophis sternitur, ad
magnum illud & praestantissimum opus mi¬
nerale constituendum, siue ad praeparandam
vniuersalem medicinam, ex mineralibus,
(vegetabilem enim iam libro meo, insulsè ab
Anonymo carpto, descripsi) cuius censura
tanquam rei incognitae, quantòs risus ac ca¬
chinnos moueat, quiuis vel idiota percipiet.
Nec operam hic lusissem in illa castiganda.
nisi publicae vtilitati consulerem: in cuius
gratiam lubenter adhuc patior, hunc libel¬
lum à me extorqueri.
Atque haec quidem demonstratio est, quae
in omnibus metallis vel solidissimis tria illa
principia inuestigari possunt, & seorsim etiam
arte separari, ac oculis subiici. Quod vt fa¬
cilius intelligeretur, exemplo plumbi doce¬
re voluimus, quod ab omnibus tanquam vi¬
lissimum abiiciatur, cùm tamen à Philoso¬
phis in summo pretio habeatur, quòd norint
satis, quid intrinsecus arcanorum foueat: suum¬
que solem vocent, aut leprosum aurum.
Ex huius Saturni stirpe Antimonium oriun¬
dum, tanquam primus ex trunco ramus, quod
suam Philosophi magnesiam vocant: prae¬
aliis omnibus metallicis substantiis, tria illa
principia apertae actiuitatis & efficaciae ple¬