413
201
na, continet. Paracelsus inter omnes alios
Chimicos Philosophos, mirum in modum
omnes ipsius partes ac principia excussit ac
sedulò examinauit: cuius substantiam supra
alias omnes metallicas substantias extulit ac
celebrauit: ac imprimis mercurium eius: ex
quo tanquam ex praecipuo subiecto ac no¬
biliore materia, pulcherrima & elegantissi¬
ma suorum operum elaborauit. De cuius
laudibus haec sunt Paracelsi verba, lib. de
Aurora: "Verum inquit, auri balneum est Anti¬
monium: quod Philosophi vocant examinatorem &
stylangem. Poëtae verò fabulantur Vulcanum in
eo lauacro lauisse Phaebum, & ab omnibus sordibus
imperfectionibusque ipsum repurgasse: natum ex pu¬
rissimo perfectissimóque mercurio, & sulphure, sub
vitrioli genere in metallicam formam atque splen¬
dorem." Idem ipsum, Paracelsus Archidoxo¬
rum & de vita longa libris, primo enti auri
adaequat: de cuius etiam virtutibus ac effe¬
ctis admiranda prędicat: vtque supremum ac
perfectissimum auri expurgatorem esse te¬
statur: sic & hominum, Mercurius eius in
regulo ipsius conspicitur: Rubeum etiam eius
sulphur dilucidè apparet, cuius ea est pro¬
prietas, vt sulphuris vulgaris instar ardeat &
flammam concipiat: id quod noctu praesertim
& obscuro loco videri potest, citra vllum fu¬
mum, quem vulgare sulphur solet emittere.
Hoc antimonij sulphur solare est, vt quod
argenti extrinsecam faciem inaurare queat:
Quod ad eius salem spectat: separatur etiam
is ab illo, cuius proprietas in vomitu proli¬