413
217
fixum verò, hoc est sal (arte veris Philosophis
cognitâ) extrahatur & sepatetur: deinde in
vnum corpus, quod elixir Arabes vocant, com¬
trahatur: sudorificum, alterans, concoquens
ac purgans simul fit medicamentum. Qui
triplex motus ac operatio, ex vna eademque
essentia, ex tribus vnita, proficiscitur, auxi¬
lium certissimum praebens, loco argenti viui
(si vsus ipsius reformidatur) aduersus luem
Veneream, vt abundè consilio nostro de lue¬
Venerea docuimus.
Tartareus sal ex eorum genere, quae acrius
linguam feriunt, (oleaginosus ac sulphureus
sit) vsque adeò tamen acris est, vtpote ex ve¬
getabili admodum vitriolico & acerrimo ex¬
tractus: vt prae aliis omnibus acrimoniam exe¬
rat potentissimam: attamen si cum spiritu aut
ipsomet oleo vitrioli acerrimo permisceatur,
eius nihilominus acerbitatem & ferocien¬
tem spiritum ita moderari & coërcere potest,
vt ex vtroque fiat coagulum, indéque dulcis
& gratissimus syrupus aut vtilissimus, com¬
poni potest, qui orexi aut acrimoniae ventri¬
culi, eiusque ardori conducat, nec non omni¬
bus colicis affectibus sedandis, ex spirituum
ponticitate, austeritate aut acrimonia vitrio¬
lica, quam pituitam acidam aut vitream vo¬
cant, suscitatis, aptissimus sit.
Eiusmodi omnes Mercurij, sulphur & sales
vegetabilium, ex terrae mercurialibus ac vitro¬
sulphureis spiritibus, substantiísque metalli¬
cis emergunt, sed longè meliores, suauiores
ac nobilioris conditionis suis parentibus,