413
218
ex quibus orti sunt existunt.
Nullus tandem dicendi fuerit finis, si singu¬
la omnium indiuiduorum piincipiorum dis¬
crimina, seorsim persequi vellem, singulo¬
rumque facultates, ac proprietates demon¬
strare, quae terrâ matíque procreantur, aut ar¬
te chymica ex procreatis, eliciuntur. De his
fusius dissero libro meo de recondita rerum
natura: quorum hîc obiter quaedam attigisse¬
sit satis, in exemplum tàm variorum effectuum
trium illorum principiorum, idque vt nobi¬
liora ingenia, ad rerum arcanarum peruesti¬
gationem, & tantaetamque elegantis Philo¬
sophiae studium excitem ac exacuam, vtque
Anonymus noster suam hinc caecitatem agno¬
scat, ac detestetur, qui hactenus nondum,
trium principiorum, tùm in omnibus rerum
naturalium indiuiduis apertè elucescentium,
subsistentiam obfecerit; ne dum intellexerit
quo factum vt eorum potentiis ac facultati¬
bus, spiritualibus nequaquam, sed crasi re¬
rum materiae, vitam & effectus vitales natu¬
ralium rerum ascripserit.
Tria igitur haec vitalia principia, in caelo,
elementis, vt aëre, aqua & terra, ac elementa¬
tis corporibus tàm mineralium quàm vege¬
tabilium, satis dilucidè enucleauimus. Re¬
stat vt eadem in animalibus venemur ac de¬
monstremus.