413
221
fectiora ac efficaciora. In vegetabilibus
enim tantum erant ea vegetatiua: quae in ani¬
malibus praeter vegetationem, quam reti¬
nent, sensitiua etiam fiunt: atque ideò nobi¬
lioris naturae ac praestantiae. In illis sulphura
referunt per axungias, sepa, pinguedines &
medullas, vnctuosas, oleosas ac confragratio¬
ni aptas. Salia ossibus & solidioribus aliis
partibus repraesentantur, vt mercurij eorum
fidem facit sanguis & reliqui humores, ac va¬
porosae substantiae: quae tamen singulae illae
distinctae partes non idcircò dicunt mercu¬
riales, sulphureae & Salinae, quòd solo mer¬
curio animali sulphure animali, & sale ani¬
mali, citra aliorum principiorum coniun¬
ctionem constent. At aqui in mercurialibus
mercurius: in sulphureis sulphur: in salinis
salia dominentur: vt de sero lactis, butyro &
caleo ostendimus. Ex quibus tribus anima¬
lium principiis, olea, diuersi liquores, salés¬
que diuersi, vsibus humanis tùm ad nutrien¬
dumtùm medicandum apti, arte chimica eli¬
ciuntur, vt alibi docebitur.