413
225
structione nunc exhibemus, & iuxta formam
& iuxta materiam, tua spirituum ac facultatum
genera, in membris illius procreant. Prima
facultas illa est quae naturalis dicitur aut vege¬
talis, cuius sedes in iecore potissimum posita,
à sale primo illo radicali principio ac basi alio¬
rum, conseruationem ac fomentum recipit.
Vitalis facultas in corde sita, à liquore sul¬
phureo fouetur ac sustinetur: qui quidem sul¬
phureus liquor humidum est primigenium
& fons caloris ac vitae. Animalis verò facul¬
tas, tota mercurialis, aetherea, ac spiritualis,
praecipuumque functionum animae instru¬
mentum, in cerebro collocata est: quae à mer¬
curio tertio radicali principio stipatur ac com¬
seruatur, quod totum aethereum est ac spi¬
rituale.
Hinc perspicuum est promiscuè istos spiri¬
tus radicales, aut substantialia ac formalia rerum
principia, sese ita mutuo amplecti, vt inter se
diuelli nequeant: quin potius sese mutuo fo¬
ueant ac conseruent, imò etiam generent: Ex
quibus functiones omnes ac facultates rerum
spirituales prodeant, emphytusque ac symphi¬
tus calor, qui & ipse aethereus est, ac οὐσιωδης
promanet.
Sal autem terrestre ac solidum, quod in os¬
sibus & aliis partibus durioribus ac solidiori¬
bus deprehenditur, compingit ac conglutinat
sua conglutinatione molliores partes cum du¬
rioribus: quemadmodum & flatuosus spiri¬
tus, aut ventus aëreus in omni corpore con¬
clusus: viuum corpus leuius ac agilius red
[FT]P[/FT]