413
241
vt aperiendi, incrassandi, excernendi & sisten¬
di, plurésque id genus alias oppositas ac in¬
ter se repugnantes: vt in cinnamomo eius¬
modi dissidium partium videre est. In quo
& reserans & obserans facultas conspicitur:
Et in rhabarbaro purgandi simul & con¬
stringendi virtus: In aliísque multis id ge¬
nus, quae & calefaciendi & refrigerandi:
exiccandi & humectandi vim simul obti¬
nent.
Vt autem in omni corpore particulis
similibus constante, qualitates primae, cali¬
dum nempè, frigidum, humidum & siccum
singularum rerum differentias efficiunt: sic
in iis, quae ex dissimilibus composita sunt,
secundae qualitates, quae ex illis primis pro¬
deunt, acidum videlicet, acerbum, salsum, ama¬
rum, acre dulce, pingue idem praestant. Quae
quidem compositae qualitates tot inter se di¬
uersas effectuum differentias habent, prout
compositiones sortiuntur, quot ex simplicium
qualitatum variis permixtionibus oriuntur va¬
riae potestates ac proprietates. Ita vt infinitus,
sit earum numerus, quae inter se varias ac dis¬
criminatas, vt cum Actuario loquar, qualitates
obtineant. Quae si quis accuratiùs perpende¬
rit, opportuno horum vsu, contrario etiam
modo affectis, iis mederi possit.
Atque hae sunt tum simplices, tum com¬
positae qualitates omnes, quae in alimentis,
medicamentisue comparant: quo bona pars
dogmaticorum medicorum facultates omnes
[FT]Q iij[/FT]