413
240
quae aluntur similia sunt (inquit Aetius) citra
cocturam & praeparationem, iam dulcia appa¬
rent: Quae vero dissimilia, omnia iniucun¬
da sunt, priùs quam praeparentur. Opor¬
tet autem calida castigare frigiditate: frigi¬
da verò calfacientium condimentorum mix¬
tura & igne. Eodem modo per humidita¬
tem emendantur, quae terrea sunt, & sicca
magis quàm conuenit: siccitate verò, quae plus
humida & aquosa.
Quo igitur alimentum minus dulce, ma¬
turum & coctum: minùs etiam calidum est.
At quod perfectiorem attigit maturitatem &
dulcedinem, plus caloris etiam obtinet: vt si
maturitatis ac dulcedinis, iustaeque coctionis
gradum superauerit, & ad nimiam assationem
deuenerit, tantò plus caloris assequetur, quan¬
tò magis excesserit, atque ex grata dulcedine,
amaritudinem & acrimoniam ingratam conse¬
quatur: vt in melle & aliis id genus dulcibus,
plus iusto coctis & adustis licet experiri.
Quae pinguia sunt, naturale rerum dulcium
temperamentum, ac qualitates aemulantur: sub
quibus etiam quae oleaginosa sunt, compre¬
hendimus: cuius naturae sunt rerum omnium
semina, tùm frigida, tùm calida.
Etsi de simplicibus medicamentorum
qualitatibus verba fecisse videbimur: nihilomi¬
nus, etiamsi sensu simplices iudicentur, natu¬
ram compositam habent: atque ex dissimilibus
inter se particulis constant: ac proinde diuer¬
sissimas quoque in se facultates continent,