239
cedinum
censentur,
&
si
à
superioribus
diuer¬
sae.
Talia
enim
sunt
panis,
vinum,
&
omnia
quaeuis
alimenta,
grato
sapore
gustui
nostro
arridentia.
Ea
enim
dulcia
etiam
dici
possunt,
praesertim
cùm
ea
coctionem
adepta
sunt,
quae
perfectam
maturitatem
vel
proprio
ac
singulis
rebus
insito
calore:
vel
altero
extrinsecus
à
So¬
le,
coelóue
allato,
vel
artificiali
vulgaris
ignis
coctione,
solarem
aemulante,
eis
conciliauerit.
Sic
enim
omnia
dulcescunt,
temperato
videli¬
cet
huiusmodi
calore,
vt
videre
est
in
vuis
ex
omphacibus
ad
maturitatem
perductis:
quae
ad
petfectionem
decoctae
dulces
sunt,
ac
palato
gratissimae,
quùm
secus
omphax,
alioqui
im¬
matura,
plane
acida
sit,
austera,
ac
acerba,
sen¬
sum
gustus
vellicans,
nec
ita
arridens,
vt
alij
ma¬
turi
fructus.
Hi
enim
perfectam
coctionem
à
Sole
assequuti,
non
tantùm
ori
delitias
prae¬
bent:
sed
magnae
sunt
etiam
ad
nutriendum
potestatis.
Haud
secus
alia
fructuum
genera,
quę
acrem
ac
acerbum
saporem
habent
cum
nondum
asse¬
quuta
sunt
à
natura
perfectam
coctionem,
arti¬
ficiosa
ignis
lenti
coctione
dulcescunt.
Cuiusmodi
sunt
carnes,
quae
crudae,
lin¬
guae
&
palato
morosae
sunt:
coctione
vero,
hoc
est
elixatione
aut
assatione
congruâ,
mitescunt
ac
ori
fiunt
gratiores:
Quae
etsi
saccharinam
non
assequuntur
dulcedinem:
à
dulcis
saporis
numero
nequaquam
tamen
ex¬
cluduntur.
Quaecúmque
enim
temperamentis
corporum
[FT]Q
ij[/FT]