413
247
ticipat: quorum extremi duo, fixus videlicet
& volatilis, sulphurei salis aut nitrosi, partim
naturae volatilis, partim fixae participis, inter¬
cessione copulantur.
Hoc arcto admirandoque trium principio¬
rum vinculo, diuersae tres salium, proprietati¬
bus distinctae substantiae, apertè elucent, essen¬
tiâ quidem similes, at non qualitatum naturis.
Praeter enim opinionem, ex pingui ac feraci
terra, ablutionibus, aut aquis nequaquam di¬
luta, ingeniosus nitrotecton, (etsi omnium,
quae hîc latent, mysteriorum prorsus ignarus:
at solius nitrosi salis extractionis peritus, &
eius solius extrahendi studiosus) apertè enu¬
cleat tria haec salium genera, marinum nempè
& fixum, qui in lixiuio soluitur, nitrosum se¬
cus, qui ibidem coagulatur: & armoniacum
volatilem ac aereum, ex lixiuio partim auolan¬
tem, partim in vtróque sale contentum, ac
proinde sensibus obscurum. Quae tres salium
distinctae differentiae, vt in quauis terra pingui
reperiuntur, sic ex vtróque sale, marino nem¬
pè seu fixo & nitroso volatili, separari deinceps
possunt. Salibus enim illis vel coniunctim vel
separatim in retortam impositis, cum suo reci¬
pientè, primum vi ignis extillat volatilis sal
acidus, acris & mercurialis: sulphureus ac ni¬
trosus, vi maiore educitur, ac dulcis extilla¬
tur: fixo sale salciginoso ac firmo, nulla vi ignis
fugace: at in fundo vasis constanter subsi¬
dente.
Ex tribus istis variis salium generibus, triplici
illi rerum principio communibus sapores omnes