413
248
deducuntur, vt ad calidum, frigidum, humi¬
dum, & siccum non sit opus confugere. Mox
enim ex solis illis principiis eos aptè & re
ipsa procreari de monstrabimus.
Sal fixus, vt simplex & citra commixtionem
consideratus saporem salsum simpliciter effi¬
cit: Sulphureus sal simpliciter etiam intelle¬
ctus, vt sulphureus tantùm, saporem ex se olea¬
ginosum dulcem exhibet. At sal mercurialis
sic seorsim & simpliciter conceptus, acidum sa¬
porem repraesentat. Qui tamen simul sapores
aequis proportionibus ac viribus permixti gra¬
tum saporem, in vniuersum exhibeant, qui nul¬
lius particularis verè sensum aut gustum prae¬
se ferat.
Cùm autem alibi iam docuerimùs, tria ist¬
haec principia, in mixto corpore simplicia non
posse deprehendi vsque adeò, quin composi¬
tionis aliquid habeant, & secum inter se quali¬
tates suas promiscuè communicet: vt supra
ex sale marino & sale petrae ostendimus, in qui¬
bus praeter salsum saporem acidum, etiam &
dulcem contineri ac separari exposuimus: in
sulphureis rebus & oleosis, necnon in liquori¬
bus mercurialibus eiusmodi etiam saporum
coniunctionem inesse certum est. Idcirco asse¬
rimus omnem salem fixum corporis mixti sal¬
siginosum maximè esse & amarum: sulphureum
sapore oleaginoso & dulci stipari: & mercuria¬
lem acido, acri & igneo: ita vt ex tribus illis
simpliciter sic dictis qualitatibus, salsa, dulci, &
acida, quae in omni corpore mineralium, vege¬
tabilium ac animalium comperiuntur, alij sa¬