413
277
dem potestatis, vt quae etiam scirrhosis lie¬
nis tumoribus opportuna sit vt hinc satis su¬
pérque liqueat, tantum salium apud anti¬
quos ac tam salutarem fuisse vsum, vt ob in¬
sigues illorum virtutes, aliunde quàm ab
Apostolis aut diuis hominibus prosicisci si¬
bi persuadere non potuerint. Neque hîc ne¬
gari potest Antiquorum eam fuisse opinio¬
nem, vt sub salibus magna laterent ac com¬
prehenderentur mysteria.
Marcellus Empiricus duo salium purgan¬
tium genera descripsit, in suo de medicam.
libro cap. 30.
Aegineta lib. de remed. 7. cap. 5. vinum pur¬
gatorium, describit, salem continens. De¬
scribit porrò solutiuum salem.
Aëtius tetr. 1. ser. 3. cap. 108. Integrum hoc
caput de salibus purgantibus instituit: quo¬
rum varias explicat formulas, admiranda¬
que de iis praedicat, tum ad praecautionem,
à morbis, tùm in grauissimorum etiam af¬
fectuum, nec non febrium quotidiana¬
rum, tertianarum ac quartanarum curatio¬
nem.
Oribasius ev opi lib. 1. cap. 9. vbi de eua¬
cuationibus tractat, quae sanis conueniunt,
haec scribit: "Iam verò iis, quibus malitia humorum
inest, & quibus propter superfluorum acrimoniam
exanthemata in cute oriuntur: quique morsum in
lotio stercoreque sentiunt, confert lac melli mixtum bi¬
bere." Itémque serum lactis: sed primum potui
dandum est sale iniecto: facit enim sal, vt se¬