413
278
rùm, partes corporis celetius permeet.
Si ad salium theriacalium descriptionem
ab Aeginata traditam lib. de remedijs 7. cap. ii.
animum aduertamus, ibi videre licebit vipe¬
ras (virulentissima reptilia) sale armoniaco,
gentiana, aristolochia, centaurio, cardamo¬
mo, atque id genus aliis variis simplicibus
conditas, ac vndequaque circumuolutas.
Dein omnibus melle Attico in pastam exce¬
ptis ac copulatis; in ollam terream luto for¬
tissimo munitam, cum suo operculo, tamen fo¬
raminibus pertuso, vt quicquid virulenti est
exhalet, iubet, ad ignem reuerberij (vt vo¬
cant) exponi, vt in calcémque, cinerésque
prorsus redigantur: ex quibus cùm aliarum
rerum additamentis ac mixtionibus sales the¬
riacales fiant ac concinnentur. Quae quidem
operatio tota vtique chymica est, fidémque
facit veteres ad exquisitissima remedia, cal¬
cinationes medicamentorum, tanquam vir¬
tutes rerum abundè ingeminantes ac adau¬
gentes vsurpasse: quod citra tamen humidi
primigenij deperditionem, contra insulsam
Anonymi nostri opinionem fieri posse non
ignorarunt. Vnde quàm perniciosa sit, auda¬
cis hominis in vulgus sparsa sententia, videre
est, qua cum catholica quadam, & citra exce¬
ptionem, lege sancire vult, idque ex medico¬
rum decretis: A rebus salsis abstinendum. Inde
inferens tantae vtilitatis ac necessitatis salis
vsum omnem esse damnandum. At quid porrò
docet Aegineta liber 7. de re medica? A praestere
aut vipera demorsis, salsam carnem non tan¬