413
279
tùm exhiberi vult: sed in rarum ac exquisitum
remedium, de ea abunde comedi praecipit. O
quàm alienum Anonymus noster ab huius an¬
tiqui medici sententia, consilio & decretis o¬
stentat animum: qui quae pro singulari pręsi¬
dio habebant veteres in serpentum morsus,
vsum videlicet salsarum carnium, ea prorsus
citra rationem respuat. At nec solus Aegineta
hoc sensit & scripsit, sed Graecorum omnium
celeberrimorum vnum eundemque consen¬
sum licet vbique agnoscere.
Plinius secundus in epistola quadam ad ami¬
cos, de argumento medicinae agens, postquam
exposuisset, crebrò sibi contigisse vt impostu¬
ras ac fraudes quorundam medicorum, peregri¬
nando detegeret: quorum alij vilia quędam &
prorsus inania remedia, maximo tamen pre¬
tio (vt eo nomine gloriam & famam sibi conci¬
liarent) passim diuenderent: Alij lucro auidis¬
simè inhiantes, morborum, quos nunquam
nossent, opulenta mercede curationem stipu¬
larentur. Alij, qui (vt eius ipsius verbis vtar)
hoc genere grassarentur, vt languores, qui
paucissimis diebus, vel etiam horis, possint
sanari, in longum tempus traherent, vt sic ae¬
gros suos, diu in reditu haberent & saeuiores
ipsis morbis existerent: tandem addit. "Qua¬
propter, inquit; necessarium mihi visum est, vn¬
dique valetudinis auxilia contrahere, & veluti in
breuiarium colligere, vt quocunque venissem, eius¬
modi insidias vitare & hac fiducia securior, in¬
gredi queam: & vt sciam, si quis mihi langor acci¬
derit, non facturos medicos ex me, vel ex meis re¬