413
284
quid ex simplicibus medicamentis virium
depereat, vt vulgò assolet fieri: sed integra vir¬
tus, sola vtilis, conseruetur. Quorsum igitur
pluribus obstrepat Anonymus, & damnatis
destillationibus, in vacuis suis decoctionibus
animam rerum quaerat? Cuius errorem, vt
experientia agnoscat, decoquar ipse lib.
1. seminis anisi in lib. 6. aquae vulgaris suo mo¬
do: Ego verò idem pondus etiam assumam:
Ille autem suam traiiciat, transcolet, & prout libue¬
rit preparet decoctionem videbit ne guttulam
quidem olei concipi, in quo tamen oleo, tota
anisi virtus posita est: certe nihil olei in eo
decocto deprehendet, quòd omnis facultas
cum eo in auras aperto vase euolarit: nec
quicquam in decoctione sua seruatum per¬
cipiat, quàm odorem quendam anisi leuissi¬
mum: Cùm contrà ego artificio nostro pos¬
sim vncias olei duas prolicere, quod ad gu¬
stum sapore anisi planè dulcedinem referat,
eamque gratissimam si dulce fuerit anisum:
cuius guttula, multis aquae vnciis, admixta,
aut alij liquori, e umprorsus sapore suo imbuat,
viresque magnas impertiat. Quin & ipsa a¬
qua quę iam elicito ac separato oleosub sidet &
restat etiansi sex librarum loco, duodecim libras
infuderis: plus odoris, saporis & virtutis reti¬
neat, aptiorque concinnandis apozematis, aut sy¬
rupis gratiorque palato, vulgaribus istis deco¬
ctionibus ac validior fuerit. Nec tantum de aniso,
hoc fieri certum habeo. At ex omnibus aliis
seminibus calidis, sua: virtus, odor & sapor
sic elici possunt: nec non ex herbis ac flor¬
bus