413
285
bus odoratis, ex quibus etiam syrupi longè
acceptiores ac maiorum virium parari pos¬
sunt. Libenter paululum ab instituto digressi¬
sumus, vt aliquod semper in Iuniorum gra¬
tiam, φιλομαθων, artificij documentum ac
experientiam imitandam proponamus. Vt¬
que simul maturè discant ab erroribus Ano¬
nymi nostri recedere, qui Gracculi instar ex
capsula sua, nihil quàm de rebus sibi garrit
incognitis.
Foeces quae post liquotum primigeniotum
ac oleorum extractionem remanent, quas
sedulo verus Chymicus sibi asseruat: ab eo
in calces ac cineres vi ignis rediguntur, ex
quibus tertium illud principium admodum
vitale, salem nempe prolicit, admirandas
adhuc in se continentem essentias: liquorem
nimirum mercurialem & sulphur quoddam
oleosum, aut oleum sulphureum: nec non
alium salem igneum longè efficaciorem, ac
promptioris vt ita loquar actiuitatis, maio¬
risque potentiae, quàm qui iam fuerit
extractus: quem satis constat, quùm tantae
sit virtutis, nec vitali suo principio carere,
nec humido primigenio, vlla calcinatione
spoliatum fuisse, vt sentit Anonymus: quo si
esset exutus, vnde tantae attenuandi, incidendi,
teserandi, extergendi, claxandi, sudores,
vtinas prouocandi, vires prodirent; quae in
eo tanquam in vniuersali lixiuio delitescunt?
vt hac ratione corpus humanum, omnibus
propè morbis liberet, tanquam catholicum
[FT]T[/FT]