413
287
faecumque aceti in olla, argilla incrustata,
verba facit. Dicit enim rem calcinandam in
olla luto munita esse collocandam; tamdiuúque
ibi esse assandam, dum colorem album acqui¬
rat. Quod idem Alchimicè docet esse facien¬
dum, initio ipsius & eiusdem libri.
Vidimus suprà quid scripserit Plinius secun¬
dus de auibus & animalibus in cineres reda¬
ctis, vtque eiusmodi remedia inter singularia
ac familiaria auxilia sui vsus asseruarit.
Antiqui omnes de auicula, quae regulus
troglodites dicitur, verba fecerunt, ac docuè¬
runt eam in cineres redactàm singulare esse
calculi remedium: nec non de vitro ac spon¬
gia calcinatis & in cineres adustis in eundem
effectum loquuti sunt. Plerique etiam recen¬
tiores medici eisdem spongiae cineribus v¬
tuntur ex vino albo propinatis in curam
broncoceles, toto vnius lunae curriculo: quae
certissima experientia est.
Aëtius tetr. I. ser. 2. multa ac varia propo¬
nit auxilia, ab antiquis desumpta: quibus illi
calcinatis ac in cineres solutis, vti vulgò so¬
lebant: quae quidem arcanorum instar magni
praetij, commendatissima habebat. Atque eius
sunt verba, quae habentur cap. 156. eiusdem
libri. "Aiunt, inquit, cornu cerui, si post vsturam
lauetur, dysenteriam ac sanguinis sputum & caeliacas
affectiones sanare: I ctericis quoque vtiliter praebe¬
tur. Datur omnibus duorum cochlearium mensu¬
ra. Et cap. 157. Alij Suum vngues vrunt, & ci¬
nerem colicis in potu praebent. Aliqui Ansinorum
[FT]T ij[/FT]