413
288
vngulas vstas, comitialem morbum sanare aiunt,
si assiduè bibantur."
Capite etiam I 6 1. "Ossa vsta", inquit, "omnia
discussoriam & siccatoriam vim habent. Quidam
tamen de hominum ossibus id maximè praedicant.
Talum vtique suillum vstum, deinde potum infla¬
tiones ac tormina sanare prodiderunt. Et noui sa¬
nè ego quendam nostrorum hominum qui ossa vsta
potanda dabat, ignorantibus potantibus, quid
potarent ne abominarentur. Atque sic in multis
& morbum comitialem & articularem cura¬
bat."
Et cap. 163. "Mergi ventrem terrefactum &
sali modico admixtum, crudis bonam coctionem
facere credunt."
"Nec non cap. 175. Coeterum cinis cremati
Cancri similiter vt alia vsta siccat: verùm qua¬
idam totius substantiae proprietate ad rabiosi canis
morsum efficax est." Quin & formam calcina¬
tionis illorum quandam explicat, quam à
praeceptore suo didicisse se scribit. Patinam,
inquit, "habebat is ex aere rubro, in quam viuos
concros missos vrebat, lignis vitis maximè subiectis,
i donecad cinerem, vt commodè teri possent. At¬
que sic habebat semper paratum Pharma¬
cum." Agnoscat nunc Anonymus num Chy¬
mici illi tunc fuerint, & quàm sedulò manum
operi admouerint, vt sibi ipsi sua auxilia
praepararent: ac desinat credere, illos ali¬
quid suâ maiestate indignum exercu is¬
se: quaetatque alibi suae desidiae, quàm it
illis operi perpetuò affixis, patrocinium.