413
289[sic]
Non accersebant illi Pharmacopaeos, qui vl¬
trò citioque operi iucumberent.
Redeamus ad nostros cancrorum cine¬
res, ac videamus, in quem vsum Praece¬
ptor ille Aëtij reuocarit. "Ex eo verò, in¬
quit ille, quotidie à rabido cane commorsis da¬
bat, vsque ad quadragesimum diem cochlea¬
rium satis amplum, in aquàm inspergens. Si
autem non in principio, sed post aliquot dies à
morsu commorsi curam suscipiebat, bina cochlea¬
ria quotidie dabat, vt quadraginta dierum exhi¬
bitio expleretur.
Tandem cap. 176. haec scribit: "Locustae
testam vstam ac tritam cum meraco bibendam
dato, & alui inferum fluxum compescet: Ex¬
purgat eadem & calculosos renes, multam areno¬
sam vrinam deducens."
Quis iam asseret, calcinatorum & cine¬
rum vsum antiquis fuisse in auditum, aut ne¬
quaquam in varios effectus familiarem eis
fuisse? Etsi autem cinis omnis in genere, qua¬
tenus proprium suum salem in se continet,
exsiccantis ac detergentis sit potestatis: ali¬
quam tamen apud se retinet eius rei, à qua ex¬
tractus est proprietatem.
Atque id ipsum est, quod libro 7. de re
medica. docet Aegineta, τεφρα, inquit, id est
cinis, non omnis, idem exactè teperamentum ha¬
bet: Sed iuxta vstae materiae differentiam eua¬
riat: Et acerborum quidem cinis, velut quer¬
cuum & ilicum, non modicam astrictionem
habet, vt etiam sanguinis eruptionem cohi¬
beat, nullo alio praesente. At acrium cinis,
[FT]T iij[/FT]