413
digestionibus, circulationibus sublimationi¬
bus & aliis verè chymicis omnibus operatior
nibus, omnia sedulò, atque ita exactè digerit
emundat, ac perpolit, vt vel ex magna quan¬
titate ciborum, vix aliquot purorum spiri¬
tuum & essentiae extrahat atque in vsum suum
referat. Hinc variae artes à sublimibus illis
ingeniis excogitatae & adinuentae. hinc inter
omnes nobilissima Chymia ex luce naturae
deprompta, eamque imitante, sola repurgan¬
dis, igne suo, omnibus spiritibus, ac essentiis
rerum educendis, puróque ab impuro secer¬
nendo apta emicuit, magnóque honore ab
antiquitate culta est, quòd eius inuentores
ac sectatores admiranda patrarent, sicque si¬
bi Deorum gloriam vt nomen à vulgo aucu¬
parentur. Sed cùm abundè in progressu huius
seripti mei ac aliorum à me editorum, atque
mox fauente Deo, in lucem producendo¬
rum, haec declarentur, quorsum hîc tibi diu¬
tius caput obtundam: Hoc vnum restat ge¬
nerosissime ac illustrissime Heroe excute¬
re, cur hîc te compellam & tam amplo nomi¬
ni tuo, tantulum quidem opus, si quod de
meo est spectetur: quàm maximum verò
si subiecti argumentum libretur, nuncu¬
pandi ac consecrandi ansam ac confiden¬
tiam tam audacter arripuerim. Sed cui po¬
tiùs quam tibi huius foetus ab omni inuidia
conseruandi, tuntela ac cura committi possit,
qui & bonis literis & armis non mediocri¬
ter, sed abunde, omnique aliarum virtutum