413
312
cinae, ac geminorum remediorum veraeque
ac syncerae praeparationes enascantur & in
vsum reuocentur: Quam quidem prouin¬
ciam pro virili parte suscepimus speramus¬
que fore, vt Deo fauente, in nostra restituta
dogmaticorum pharmacopaea cuius iam
initia euulgata sunt, aliqua ex partè, si non
integrè, scopum collimando attingamus, &
posteros, quae sequenda sit via recto trami¬
te, doceamus.
Addemus & hoc, substantias nempe me¬
tallicas, ex quibus praecipua illa remedia de
quibus loquimur, extrahuntur, quaeque bre¬
ui, vt spero publica sum facturus, idque
fusè pro loci & temporis opportunitate in
spagyrica nostra pharmacopoea aucta ac lo¬
cupletata, has esse, aurum videlicet & at¬
gentum inter metalla perfecta: vitriolum in¬
ter sales: Atque inter spiritus semimetalli¬
cos, antimonium, sulphur & mercurium
ex quibus etsi vulgaribus hominibus vt
Anonymo nostro venenata & exitialia esse
imperitè iudicantur, ac damnantur, suo tan¬
dem loco quanta ex eis arcana & praestantissi¬
ma auxilia eruantur re ipsa ac luculenta expe¬
rientia demonstrabimus.
FINIS.