413
311
basim vsurpatum, non tantùm aduersus quar¬
tanas febres sed tertianas etiam ab humore
calidissimo, sulphureo atque igneo, origi¬
nem ducentes.
Quid ad haec obganniet Anonymus, qui
tam clamosè in metallica remedia tanquam
exitialia ac lethifera insurgit? An sic eum
ab antiquorum fide & medica religione to¬
tum pendere, vt ementitur, aequum fuerit
credere? An verae videri possint eius calumniae
quibus tanquam nouitatis ab vno Paracelso
inuectae, nos eius discipulos, vt vult, insimu¬
lat ac criminatur, cum ab antiquis prius
excogitata sint ac vsurpata in vsum, tantique
facta remedia.
Vt tandem concludamus, & de nostris scri¬
ptis modesti ac ęqui lectores aliquid vtilitatis
reportent, ausim illis securè promittere, & fidem
facere vt ex sex aut septem eiusmodi metallicis
Chymica arte elaboratis, posse vsque adeo
exquisita auxilia educi, qualia sunt praepa¬
rantia, & purgatia omnis generis, inciden¬
tia, alterantia, corrigentia, attenuantia, cor¬
roborantia & id genus alia, quę omnium
morborum omnibus indicationibus satis
esse possint: ex quibus etiam nullum non
corporis ex humoribus incendium, siue in¬
ternum, siue externum extingui queat: om¬
nis etiam generis dolores sedari possint.
Quod Iunioribus medicis erit vtilissimum,
summopere notandum, quò solertibus prae¬
parationibus insudent ac animum maturè
appellant, vt tandem instauratio verae medi¬