413
310
qui viuo sulphure, ac citra vllam praeparatio¬
nem, in suis remediis vsi sunt. Ostendimus
iam id plus satis ex superioribus antidotis,
quibus metallica excipiuntur ex veterum ar¬
te: quibus etiam concessus est locus in plus¬
quam viginti aliis compositionibus, quę hoc
nomine quàm maximè commendantur &
aduersus varios affectus celebrantur, inter
quas & sequentes addemus ad maiorem ve¬
ritatis fidem, Antidotum nempè Sympho¬
nos dictam, quòd conuenienti efficacia prae¬
dita sit ad curandos affectus, quibus dicata
est, congruit enim tussibus & tabidis opitula¬
tur. Hanc describit Galenus lib. 7. de com¬
positione medic. local. cap. 2. quam crudis
huiusmodi ingredientibus veteres concin¬
narunt.
Addemus & antidotum de Baccis lauri, nec
non innumeras alias adiiceremus, nisi satius
esset lectores ad descriptiones earum ab co¬
dem Myrepso accuratè traditas, relegari,
quas peruidere omnibus liceat.
Quin & compositiones extant atque an¬
tidoti, disertè ex eiusmodi ingredientibus
praescriptae, quae vel ipsorum nominibus insi¬
gniantur, qualis est antidotus de sulphure &
oxopyretos capit. 158. & 159. ab ipso Myrep¬
so traditae: quas idem conferre scribit ad tus¬
ses diuturnas, tertianas & quartanas febres:
nec non omnes internos dolores intestino¬
rum, coli inflammationes & stomachi: & co¬
mitiales affectus. Vnde constat sulphur ab
antiquis in remediis, tanquam etiam eorum