413
6
gare & materiam, quà vti debet, modúmque
illius parandae ac admin istrandae ignorare, pa¬
tíque se à ministris suis superari? An ignoras,
Anonyme, experientiam rerum esse magistram:
Ergo Pharmacopaeus eam callens, Magister
erit; tu verò bruta statua cathedrae affigêris.
Quod etiam falsò subiicis, malam diathe¬
sin ex Chymicis remediis, nobilibus partibus
relinqui: hoc quàm sit à veritate alienum
iam docuimus. Hîc nunc satis sit si de re¬
bus etiam incognitis, absurda & inepta effu¬
tienti pro tuo more, tibi respondeamus. Si au¬
tem Imperiti & agyrtae praeparationibus suis,
aut potius destructionibus, antimonium &
praecipitatum (quae iam pridem damnauimus,
& hactenus explosimus, vt scripta nostra te¬
stantur) adulterant potius quàm emendant,
aut non probè venenum in iis latitans extin¬
guunt: quo fit, vt perniciem exhibita inferant,
quid ad nos? an aliorum imperitia & abusus,
nobis culpae vertatur? Quod quàm iniquum
sit, iudicent sanae mentis homines: Tu vero tuas
tibi serua Historiolas quas adiicis, cum enim à
te recitatore aut etiam fictore progrediantur,
suspectae fidei nobis esse debent.
Quod verò tibi occurrit, censura dignum,
essentiam quintam, nempe lapidem Philoso¬
phorum, & Chymiam à me συγονυμως vsur¬
pari: ineptè addis Chemiam de tuo: aliâs non
est quod mireris aut castiges. Essentia enim
quinta, & lapis Philosophorum promiscuè à
Philosophis sumuntur, quòd vnum & idem
re sint, vtrumque enim vniue salis est medici¬