413
12
ne rerum omnium vniuersali, ei à verbo indi¬
to, omnia producens. Semen autem illud, aliud
nihil est, quàm anima vniuersalis mundi ex
spiritu Dei profecta, quae iuxta verbum Do¬
mini, Fiat, statim creata est, cum suo corpore
vno & eodem momento ad rerum futurarum
generationem. Hoc autem semen, seu anima
illa vniuersalis, licet primâ creatione statim
cum corpore exorta sit, aliam tamen habuit à
Deo institutionem, gradúsque praescriptos, vt
sensim & paulatim species & indiuidua pro¬
gigneret, dum ad perfectionem suam perdu¬
cta sint.
Semen igitur & principium omnium rerum
fuit hoc verbum (Fiat) quod cùm sub sensus
non cadat, ex nihilo idcircò dicuntur omnia
esse creata.
Vt ergo ex nihilo creata sunt à Principio
omnia, ita & nunc creata nascuntur, tanquam
ex nihilo, Exempli gratiâ, Triticum nunquam
reuirescit, ni prius satum in terra corrumpatur,
& ita obteratur, vt in nihilum redigatur. Nihi¬
lum voco (vt dixi anteà) quod non potest sub
aspectum aut alios sensus cadere, siquidem se¬
men, in quo conclusae sunt proprietates omnes
radicis, caulis, aristae, grani, & virtutis in illis
specificae, in meram spiritualitatem, hoc est in
ptimum ens suum spirituale, aut in spiritum
id est animam redigendum, vt omnibus com¬
pedibus & impedimentis corporis liber spiri¬
tus, nouum sibi corpus, virtute sibi ingenitâ,
effingat, atque induat, iuxta scientiam ac pro¬
prietatem omnium tinctutarum, quas in se