413
14
generationem habeat, vinculis ab arte expedi¬
tum & tractatum, vt par est, virtutes suas in
materiam congruam possit diffundere, & prin¬
cipia illa speciei imperfectae, ex principiis suis,
potenti vi ac ἐνεργεια in suam perfectionem
adducere.
Caeterùm inspersa sunt quaedam in hoc tuo
examine insignis istius tuae Philosophiae orna¬
menta, quae sicco pede non sunt praetereunda.
Magnes, ais, trahit ferrum vi formae sceu pro¬
prietate substantiae. Confugis hîc ad proprietates
occultas cùm nullam rationem possis redde¬
re virtutis Magneticae in ferri attractionem.
Quomodo potes dici Medicus & Philoso¬
phus, si ignoras vnde spiritus nostri in corpore
latentes, famelico appetitu statim ex cibo &
potu nutritiuos spiritus extrahunt, quibus re¬
ficiantur? An te fugit, spiritus in alieno corpo¬
re morantes, suae naturae corpus validiùs attra¬
here, quàm si in proprio corpore mane¬
rent, vbi infixi quiescerent? Sic magnes, vt hoc
ex nobis addiscas, cùm habeat spiritus ferri in
se inclusos, quorum non sit proprium corpus,
non potest eos ita continere, quin, si proprio
corpori, & quod suae naturę est, admoueantur,
illud ipsum pro omnibus viribus appetant &
attrahant: Ita vt spiritus ferri in peregrino cor¬
pore positus, longè potentiores vires habeat
attrahendi, quod sibi consentaneum est, quàm
si suo proprio contineretur, quia in alieno po¬
situs, proprium desiderat: in suo verò otiosè
moratur, in quo ad voluptatem requiescit.
Sic fertum à ferro non attrahitur, quia spiritus pro¬