413
17
seruantis synthesin animum aduortisti. Sic aliis
animus est in patinis, aliis in loculis, aliis in tro¬
cho & alea. Vt autem omnium metallorum
finem non esse probes, multa argumenta ex
Etasto corrasisti: quae cùm nihil aduersus libri
mei argumentum faciant, ne in istis, quae ex
aliis meis scriptis haurire potes, & quae fusius
alibi tractaturus sum, tempus ludamus, cùm
locupletissimè tibi satisfactum fuerit ab ijs
qui Erasti ineptias, tuasque futuras sub augu¬
rati, confutarunt, ad eos te relego. Tantum di¬
co regeri in te crimen, quòd meum esse falsò
putasti, nempè iis, quae de tuo addis, Erastica
quae cultiora erant, longè deteriora reddi¬
Ad istud igitur caput venio, in quo Chymi¬
corum remediorum cum consuetis accuratio¬
rem comparationem instituis. Vbi cùm de iis
tantùm disseras, quae sublunari mundo com¬
prehenduntur, miror cur superlunaria & caele¬
stia omittas, cùm Astrologiam in Medico vt
necessariam requirat Hippocrates, eúmque
qui eâ careat instar caeci hominis habere dicat,
qui incertis errans passibus, baculo viam per¬
uestigat, vbi tuto pedem figat. Notandum &
istud est, te tàm criticum grammaticum; quid
Alexipharmacum sit, ignorarè. Inter venena
enim collocas quasi venenosum medicamen¬
tum, cùm ex ipsius ethymologia veneni dele¬
terium sit, sed ignoscendum tibi esset, quòd
Graecus non sis, nisi Cretensem satis supérque
te prodidisses. Quas primis istius capitis pagel¬
lis distinctiones adfers alimentorum, medica¬
mentorum & venenorum, tuae scholae discipu¬
[FT]Bb[/FT]