413
18
lis seruare debuisses, ni aliquid tibi scribendum
esset, quo pagellas impleres, & ad iustam vt¬
cunque libri magnitudinem, Apologia tua ex¬
cresceret.
Totus autem in eo es, vt collatione vtriusque
sectae remediorum factâ tuam illam vulgarem
medicamentorum praeparationem multis ver¬
bis probes vtiliorem, iucundiorem & tutiorem
Hermeticâ. Non satis concepisti me à dogma¬
tica disciplina nequaquam recedere, quam sem¬
per laudaui, vbi ea imperium habet in morbos:
at vbi, silet, fuerunt excogitanda & fortiora &
vtiliora remedia (quod à doctis Philosophis &
Medicis sagacis ingenij factum est) quae aliorum
imbecillitatem superarent, & aequis viribus
aut fortioribus etiam (modo ne quid nimis)
cum affectu concertarent & vincerent. Non
enim differunt materia sed tantum praepara¬
tionis modo. Magnam in priore meo tractatu
doctorum virorum illorum seriem, iam contexui, quid
repetitione opus est? Aliam Hermetici Medica¬
mentorum partitionem, ex secundis qualitati¬
bus pluris faciunt: vt alia adstringant, alia le¬
niant, alia purgent, alia vomitum concitent
alia demulceant, & anodyma sint, alia aperiant,
attenuent, incrassent, & quorum vires ac pro¬
prietates non decoctis, non infusionibus & le¬
uibus tantùm istis praeparationibus eliciunt,
sed chemicis & magnâ industriâ elaboratis
operationibus: ita vt si adstringentia medica¬
menta ex arte spagyrica ritè parata fuerint, ni¬
hil illis fiat constrictius, adeo vt etsi vulneri la¬