413
19
bia eiusmodi medicamento illita & in sese ad¬
ducta fuerint, nihil tenacius aut coniunctius.
Docent ergo Medici illi quòd res est, omnes
actiones naturales à spiritibus proficisci, in illis¬
que principiorum scientiam inesse: ita vt quem¬
admodum morbi ad generationes perducun¬
tur, resolutione vaporum & spirituum alimen¬
torum impuritates morbidas in se continen¬
tium, & in anatomiam humanam inuehentium:
sic, morbidos illos spiritus & tincturas corrigi¬
& eijci non posse, quàm aliorum spirituum
ope: Etenim spiritualia spiritualibus, vt corpo¬
rea corporeis committenda sunt. Necesse est
igitur, vt in remediorum praeparatione, spiri¬
tus à corporibus & mortuis qualitatibus sepa¬
rentur, quod non fit infusione, coctione, sim¬
plici, & id genus crassis artibus, sed spagyricis
putrefactionibus, solutionibus, coagulationi¬
bus, distillationibus & circulationibus, vt pu¬
rissimae tandem spirituales substantiae emer¬
gant, tincturas suas & proprietates firmius re¬
tinentes, virtutibus hac praeparandi ratione au¬
ctiores: sic spiritus resoluendi vi praediti, con¬
stringendi, purgandi, vomitionem, vrinas, su¬
dores proliciendi, imò etiam generando som¬
no, doloribus demulcendis & fluxionibus si¬
stendis, idonei & apti, his praeparationibus po¬
tentioribus in suis proprietatibus euadunt,
firmiùs & constrictiùs in centrum suum colli¬
guntur, ac sese in virtutes admirandas contra¬
hunt. Quas autem virtutes possident, eae sunt
quae ex tribus principiis promanant, sale, sul¬
phure & mercurio, quae alioquin exiguae sunt,
[FT]Bb ij[/FT]