413
22
in quo vis omnis inest, ab ipso corpore extra¬
hendum in vsum? Nonne ex cortice nucleus
extrudendus est, vt abiecto corpore in vsum
veniat? in quo etiam nucleo, quanta est corpo¬
ris impuritas, quae à natura secernitur, dum in
primum ens suum nucleus redeat, & sic validè
operetur? Sic cùm in forma aut spiritibus me¬
dicamentorum, hoc est mercurio, sulphure &
sale vis omnis medendi lateat, cur ars ista à suis
impedimentis & impuritatibus, vt naturam eo
onere expediat, non liberet & enucleet? Sed
quid agas cum peruicaci homine, quem sua
φιλαυτια potiùs, quàm ratio moderatur? races¬
sant igitur tuae argutiolae cum suis exemplis, &
si quid elegantius posthac cum tuis in vtilita¬
tem aegrotantium operari voles, ex schola che¬
mica ne pudeat senectam tuam, ad discere ali¬
quid: ab ea enim doceberis iecoris aut Lienis
inflammationem, vel etiam ardentissimas fe¬
bres, ex sulphure natas, non sola sanguinis mis¬
sione, & solis tuis decoctis refrigerantibus ex¬
tingui debere & posse: sed etiam liquoribus
acetosis, ex nitro, sale, vitriolo, sulphure elici¬
tis, ac cum liquoribus conuenientibus permixtis,
id fieri melius etiam posse, quod experientiâ certa
comprobatur. Quod tandem in eodem capite
addis crocum martis non esse Hermeticorum
inuentum, sed Hippoctatis etiam fuisse, satis
indicas, nomine tenus tantùm tibi cognitum
esse crocum martis: cuius si praeparationem te¬
neres, longè aliter sentires. Summum Hippo¬
crati in Medicina honorem tribuimus: cur
quoque suam Chimicis gloriam denegabimus?