413
23
Facilè est inuentis addere, aut etiam à nobilio¬
ribus ingeniis, quae nondum inuenta sunt, si
Deus faueat, in lucem aliquando proferri.
CAPVT II.
Ad secundum & tertium Anonymi Examen,
Quercetani conspicillum.
MIROR suibus animam fuisse pro sale
datam, ne putrescant, vt volebat Pli¬
nius, tuam verò ne micâ quidem vlla
salis aspersam, quo à putredine vin¬
dicetur. Quid mirum igitur à te scripta nostra
inquinari? Negas toto examine, salem esse prin¬
cipium rerum naturalium, at cum erucis aut
crambis agrestis tua anima ridet. Probas id esse
non posse, quòd plus damni sales inferant, quàm
vtilitatis, idque authoritate Medicorum, qui
salsa vbiuis aegrotantibus detrahunt, & dulcia
tantùm illis praescribunt. Primùm hoc falsò
imponis in sale vno rerum principium agnosci¬
à nobis, qui tria constituimus, salem, sulphur &
Mercurium; quae quidem cùm sint principia
corporum prima, ab alio tamen & vno pendent
magis spirituali quae anima est vniuersalis: ab
anima igitur vniuersali, rerum omnium natu¬
ralium principia oriuntur, haec tria corporum
principia, quae rursum in quatuor elementa di¬
stribuuntur, vt ex omnibus simul compositis,
vnum quid rursum consurgat: quod denuò re¬
soluitur in tria ista, dum & haec quoque in suum
[FT]Bb iiij[/FT]