29
parationem
instituas,
ad
quam
nos
reuocare
vis.
Qualis
isthaec
quaeso
Dialectica
est,
quę
totum
cum
parte
doceat
comparare?
Veriùs
muscam
cum
elephante
compares,
quod
vtrum¬
que
sit
aliquod
totum.
At
comparare
tria
prin¬
cipia
rerum,
quę
aliquod
totum
sunt,
aut
com¬
stituunt,
cum
corpore
hominis,
quod
tantum
pars
totius
est,
constans,
vt
tu
vis,
partibus,
hu¬
moribus
&
spiritibus:
quàm
iniqua
isthaec
&
absurda
comparatio
est?
Hoc
voluimns
exem¬
plo
hominis
probare,
vt
quemadmodum
ho¬
mo
totus
constat
spiritu
&
anima,
&
corpore,
sic
principia
rerum
in
omni
indiuiduo
triplicia
sint.
Nec
mireris
si
aliquando
Philosophi
nostri
modò
salem
animam
esse
dicant,
modò
sul¬
phuri
&
mercurio
eius
nomen
tribuant,
quod
tres
illae
partes
prorsus
spirituales
sint,
ab
eodem
fonte,
hoc
est
anima
vniuersali
profectę,
cuius
etiam
vim
retinent:
&
quod
spirituali
modo
licet
diuersa
semper
operentur.
Benè
autem
loquutus
es,
cùm
dicis
Physica
nostra
princi¬
pia
tibi
absurda
videri,
sagacibus
Philosophis
&
eruditione
pręclaris
secus
spero.
Omnia
quę
ab
Aristotele
petita,
in
nos
contorques,
pro
no¬
bis
faciunt,
Amicus
ille
atque
etiam
Plato
sed
magis
amica
veritas.