413
28
homini non paruo esse adminiculo Philoso¬
phiam, vt discas quicquid est Medicinae ac Phi¬
losophiae, id totum ad Deum cognoscendum
referre. Non est igitur quod sobrietatis me in
istis admoneas, cùm non satis gloria Dei possit
praedicari à nobis.
In Examen Capitis quarti.
COMPARATIONEM nostram trium
principiorum Chymicorum, cum cor¬
pore, spiritu & anima vt ridiculam
arguis, quod animam perpauci Philosophi à
spiritu distinxerint: Deinde vis aptius ea com¬
paranda fuisse cum partibus, humoribus &
spiritibus, ex quibus constamus. Vbi in dupli¬
cem errorem incidis. Primò quòd Philosophos
eos credas, qui minùs sapientiae assecuti sunt,
quorum vestigia vt à te, sic à nobis calcanda es¬
se velles. Audiuisti suprà, quid Plato senserit
de Macrocosmi constructione, cuius partes v¬
niri non potuerint quàm vinculi alicuius bene¬
ficio, quod cùm vtriusque natura communica¬
ret. Etenim quomodo diuisibile cum indiuisi¬
bili iungatur, hoc est spiritus cum corpore, ni¬
si medij alicuius interuentu, quod vtriusque
particeps sit. Leue enim & graue, densum &
rarum in eodem corpore subsistere nequeunt,
nisi aliquo medio, ea in vnum colligante, id
fiat, quę anima est, aut aliquid animę simile,
tàm in macrocosmo quàm microcosmo. Alter
tuus error est, quòd parùm indicios è alium com¬