413
27
noster, carpat, quę Dei gloriam illustrant, &
imaginem Trinitatis eius in vnitate repręsen¬
tant, quod mysterium vix nobis aliunde secun¬
dum fidem quam ex eius operibus patere potest,
vnde exclamabat Propheta: Coeli enarrant glo¬
riam Dei, & omnia mirabilia eius. Ad quod
exemplar perfectius quàm ad Ideaeam suae sub¬
sistentiae trinitatis in vnitate opificium suum
direxisset? Quid enim Deus facit quod non sit
perfectum? Vnde metienda perfectio, quàm
ex Dei ipsius norma? At quę perfecta norma
quàm Deus vni trinus est? Mundi igitur opifi¬
cium suo nodo perfectissimum, quia condito¬
ris sui perfectionem aemulatur, nec potuit
non perfectus fieri, quod à perfectissimo opifi¬
ce construeretur: cuius perfectio in vnitate tri¬
nitatis, à qua omnia perfecta pendeat, posita
est. Vnde Apostolus dicebat inuisibilis Dei
imaginem creatione mundi nobis patefieri,
eiusque potentiam ac diuinitatem. Quid diui¬
nitatem vocat, si essentiam trinitatis in vnita¬
te coniunctam non intelligit? quid potentiam
pręter patrem filium & spiritum sanctum, quę
nobis ex mundi creatione innotescunt. Ergo
desiste reprehendere, si sapis, quę sapienter, ho¬
mines Deus voluit docere vt conditorem suum
nempè ex operibus ipsius agnoscerent & ado,
ratent. Expatiarer in hoc campo latius, vt
docerem duobus modis nos ad Dei cognitio¬
nem vocari, per creaturas Dei nempe, & per
verbum ipsius. Sed cùm hę sunt Theologi par¬
tes, nostri etiam non est instituti, plura de his di¬
cere. Hoc vnum obiter te docebo, Christiano