413
31
borem refugis ob difficultates rei, indigna
Medico esset; ni Medicos iam anteà vt statuas
reddidisses. Itaque pergis in tuo torpore, &
libenter cibos tibi praemansos in os intrudi pate¬
reris, téque omni labore liberari: otio sic itur
ad astra, scilicet, & nullo virtus sudore paratur.
Facessat igitur isthaec tua tàm inanis ratiocina¬
tio. Ad alteram transeamus. Meminisse de¬
bes, quòd suprà à nobis dictum, nullum ar¬
canum esse, quod sua Pyxide careat, quo in¬
cludatur. Cuius virtute si potiri volumus py¬
xis reseranda est, & eruendum arcanum. Quo¬
modo igitur foliatum aurum prodesse vlli
possit (ne dum aegrotanti) cuius arcanum
adhuc sub cortice delitescit, At qualis ille
cortex? quem ne struthionis quidem ventri¬
culus deterat? Vide igitur quàm peruersè ra¬
tiocineris, & quot quantáque Paradoxa in Me¬
dicinam inuehas. Restat igitur vt probemus à
corpore suo expediendum esse arcanum, nec
expeditione illa, vlla vel tantilla humoris par¬
te primigenij spoliari, vt contrà vis.
Actiones omnes à spiritibus proficisci me¬
cum consentis, corpus enim spiritibus or¬
batum, planè inane est, putridum & mor¬
tuum: quod etiam mecum satis probasti ex va¬
ria illa circulatione, quâ panis vertitur in san¬
guinem, & sanguis tandem in corpus nostrum, vi
spirituum naturalium. Si spiritus sunt qui agunt,
frustra desideratur corpus. At contrà cùm
corpus impedimento sit spiritui, ne vires suas
exerat, vt patet ex operatione ipsius naturae,