413
32
quae non nisi destructo & abiecto corpore spi¬
ritum; hoc est alimentum cibi in carnem no¬
stram commutare potest: meritò, & ex neces¬
sitate etiam, spiritus ab omnibus suis impedi¬
mentis liberandus est, vt potenter agat, néve
ab operatione interpelletur. Hoc quotidiana
docet experientia, vt ex tritici spirirus, à suo
corpore, secretione, qui faecundiùs pullulat,
ostendimus. Etenim, quid in corpore nostro
prosit, quod eius alimento aut medicamento
promouendo inutile sit? Contrà quid non ad¬
fert incommodi facultatibus nostris, quicquid
in ventriculum ingestum nullius est corpori
fructus aut vtilitatis? Deglutiat si vis aliquis Gi¬
gas aut Poliphemus integrum bouem, quid re¬
liqua inuent, quàm ventriculo & aliis partibus
negotium facessere, quum in toto boue vix se¬
decim librae vtilis alimenti inclusae sint? Quan¬
to igitur melius corpori nostro consulitur, si
iam benè coctum & arte digestum (vt ita lo¬
quar) alimentum, ac à faecibus repurgatum ad¬
ministretur? Nullo enim impedimento ab eo
partibus omnibus distribuendo auocatur na¬
tura, nec illius coquendi vim vllam patitur, etsi
adhuc subtiliori naturae operâ sit opus, vt in
vtilitatem corporis transeat: quanto etiam ma¬
gis aegrotantibus opituletur (quibus est infir¬
ma natura) medicamenti spirituosa substan¬
tia si à crassa sua impuritate (quę corporis vires
sępè fatigat ac prosternit) defaecata exhibea¬
tur: Talpâ cęcior ille fuerit, qui haec non vi¬
deat: spiritus autem tam cibi quàm medicamenti,
tanta paucitate exhibetur, vt detrimenti nihil,
sed