413
47
artis proprium est. Hinc factum est, vt sapien¬
tiores medicorum, quartam medicinae colum¬
nam Alchymiam statuerint, quae aliud nihil
est, quàm ars purum ab impuro separans, effe¬
ctus illius purioris substantiae, ab impuris ele¬
mentis separatio, vt nobilioris ab ignobiliore.
Cùm igitur ex naturae luce videamus ista sic
habere, quis iam ausit inficiari, caelum esse
quintam essentiam ab elementis separatam:
Quam tu ipse, cùm statuas, Anonyme, ab ele¬
mentis secretam, quae solent varias formas in¬
ducere, illa verò nequaquam, sed immutabilis
semper permaneat, quod proprium est essentiae
quintae, quae quod sit immutabilis, immorta¬
lis etiam dicitur. An adhuc ambiges de essentia
quinta, an sit nec ne? Essentiam quintam dici¬
mus idcirco esse immortalem, (quantum res
creatae immortalitatis possunt esse participes)
quòd nihil habeat impuritatis, quâ corrumpa¬
tur, aut vel tantillum immutetur: nec tantum
idcirco quod sincera fit, sed quod inter res crea¬
tas maximè sit vna. At quod vnum est nil ha¬
bet à quo violetur aut corrumpatur, &
dolorem seu alterationem patiatur, vt do¬
cet Hippocrates. Quod vnum est enim, pati
non potest. Ea ratione caelum quinta essentia
dicitur à quatuor elementis (quae vulgò totidem
constituuntur, cùm quarta essentia potius no¬
bis dicatur, qui tria tantùm agnoscimus, aut
cum caelo, quatuor) non tantùm quod sin¬
cerissimum sit, sed quòd vnum ab vno il¬
lo chaos extractum, cuius vnionis recorda¬
tione perpetuo anhelat ad ipsa elementa,