413
48
vt suas formas illis impertiat. Quid enim citra
caelum possint elementa? Conspiciamus terram,
quae caeli aspectu destituitur, nunquid prorsus
inanis & vacua est? At si sub dio exponatur, &
caeli solísque pluuia & calore impraegnetur nun
vides illam statim in herbas erumpere: vnde illa
herbarum forma eis impertitur, quam à caelo
formante, & suum agrum, in quem serere de¬
beat, agnoscente? Hinc generationes nascuntur,
ab illa quinta essentia videlicet, spiritus suos vi¬
tales omnibus elementis infundente, & ad rerum
procreationem illa inducente, vt elementa sint
tantùm agri matrices, & receptacula seminalium
virtutum, quas à caelo excipiunt. Absurdum igi¬
tur est dicere caelum efficientem esse causam,
quae vt artifex ab opere suo recedat, cùm per¬
petuò formas matricibus suis ingerat substan¬
tiales & essentiales. Hinc concludimus cùm
caelum in substantia sua maximê vnum sit &
sincerissimum, nullis mutationibus obnoxium
(quantum natura rerum creatarum ferre potest)
vr ea ratione immortale sit, quintam illam esse
essentiam quam quaerimus: quod quidem cae¬
lum cùm à nobis tractari non possit, nec vascu¬
lis nostris includi, vt virtutes eius excipiamus,
confugimus ad indiuidua creata, ex quorum
corporibus, suum caelum, quod à caelo accepe¬
runt, vitámque suam artificiosè educimus ac
extrahimus, quòd summâ industria defoecatum,
& ad summam sui parentis exterioris caeli pu¬
ritatem adductum, quintum esse meritò nun¬
cupatur. Quo parentes nostri primi prope im¬
mortales redditi sunt, vt qui in hac arte optimè
versati¬