413
53
spiritualis naturae, multarum virtutum & virium
occultarum.
Etsi de veritate huius medicinae, essentiae
quintae scilicet aut lapidis Philosophorum, &
artis Spagyricae amplius dubitare nefas est, &
de eius antiquitate ambigere: vt tamen eduamus
fucos & puluerem dispergamus Anonymi no¬
stri, graues Philosophos ac sapientes oppo¬
nemus, non tantùm nostri seculi, sed prisci etiam
illius aeui, qui erroneam illam nostri Aristarchi
opinionem, de nouitate huius artis (quam ini¬
què à Theophrasto Paracelso exorditur) men¬
dacij arguant. Ac in primis audiat summum illum
virum ac Philosophum Hermetem Trimegi¬
stum, in ea exercitatissimum, verissimam ac
certissimam artem spagyticam affirmasse, cùm
sic scribit in sua tabula smaragdina: Verùm sine,
mendacio certum verissimum id quod est su¬
perius, est sicut id quod est inferius, & quod est,
inferius est sicut id quod est superius, ad perpe¬
tranda miracula, rei vnius, Pater eius est Sol,
mater eius est Luna. Portauit illum ventus in,
ventre suo, nutrix eius est terra, & vis eius est,
integra si versa fuerit in terram. Sic habebis glo¬
riam claritatis totius mundi. Ideò fugiet à te,
omnis obscuritas. Hinc totam artem potes ad¬
discere Anonyme, si vales, ingenio, & fugiet à
te omnis obscuritas. Ex hoc fonte omnes alij
Philosophi suas experientias hauserunt, non
tantùm in lapide Philosophico ad metalla trans¬
formanda, sed etiam ad vniuersalem illam Me¬
dicinam seu quintam essentiam extrahendam,
quae omnibus infirmitatibus mederetur, ad
[FT]Dd iij[/FT]