413
57
barum, qui suis aquis denuò reddantur,
coagulentur, soluantur & tandem perfe¬
ctè fixentur praeparandi rationem calle¬
re? quàm rerum essentias elicere. Nunquid
haec doctorum opera, labores & exercitatio¬
nes esse oportere testantur celeberrimi illi Phi¬
losophi Medici, Marsilius Ficinus, Amydenus,
Riffius Bulcasis, Petrus Aponensis, Vstadius
Manardus, Fermelius, Cardanus?
Sed Cardani testimonium non pigebit huc
inserere cùm ad rem maximè faciat. Quòd ta¬
men, inquit, permutari metalla possint, mul¬
tis visum est ob experimentum aeris, iam supe¬
tius adductum. Videntur etiam permutare co¬
lorem & pondus ob ignem, quare & substan¬
tiam verisimile est posse permutare. Creditum
est etiam quosdam id fecisse, vt apud illustrissi¬
mum Venetorum Principem, paucis ante an¬
nis assistentibus sapientibus ciuitatis à quodam
Tatuisino Pharmacopola, cuius rei manent ad¬
huc vestigia. Cúmque herbarum species quae¬
dam inuicem permutentur, haud mirum vide¬
ri debet metalla permutari posse. Verùm (po¬
stea addit vt inexpertus) non omnia possunt
inuicem permutari (deinde subijcit) solùm il¬
lud dubium esse, an argentum in aurum possit
mutari, quod fieri posse existimo. Nam argen¬
to, vt aurum fiat, desunt densitas, ob quam pone¬
derosius fieri oportet, & color. At haec metal¬
lo addi possunt. Si densius reddatur argentum,
pinguedo abolebitur, & ignibus melius resi¬
stet, atque vt dixi pondus acquiret. Haec ex
Cardano, quem experientia rerum magistra