413
58
ita esse docuit, verùm dum ad trutinam suae ra¬
tionis vult artificium illud expendere, ibi hae¬
ret incertus (etsi veritatem ab illo extorqueat
aspectus artificij,) immemot Alberti illius ma¬
gni sententiae dicentis: De transmutatione ho¬
rum corporum metallicorum, & mutatione
vnius in aliud non est Physici determinare, sed
artis, quae est Alchymia sed de his satis, hoc
vnum addam in corollarium: si nulla sit ars
Chymia, aut incerta vel falsa, vt tu vis, Suidam
authorem grauem cum multis aliis mendacij
perfrictâ fronte insimulas, qui scripserit, Chy¬
miam esse auri & argenti confectionem, cuius
libros omnes Diocletianus, subacta Aegypto,
perquisitos exusserit, ne iis amplius confisi, ex
affluentia pecuniarum, quam inde sibi compa¬
rabant Aegyptij, nouas res in Imperium Roma¬
num molirentur, & ab eo deciscere finerent.
Quòd si ea asserenda esset Iurisconsultorum
doctiss. iudiciis ac sententiis, quibus temerario
tuo arbitrio refragaris, dies nobis deficeret ad
eorum sententias citandas in veritatis eius &
antiquitatis confirmationem.
Sic enim Oldradus Iurisconsultus lib. cons.
cap. 74. & Ioannes Andreas, Chymicam artem,
quam Alchymiam vocant, veram esse probant,
nec prohibitam: nec metallum vnum in aliud
transmutari inconueniens esse. Videmus, ajunt,
quòd quandoque ex re mortua producitur vi¬
ua, vt licet ex vermibus conspicere, ex quibus
producitur sericum, & aliis pluribus, & ex her¬
ba producitur vitrum, multò magis ex metal¬
lis, in quibus maior est conuenientia & simili¬